previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [27]

etenim iam universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas criminationesque Graecorum. classis nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. quod nos factum, iudices, confitemur. sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore classis navigarit. licuisse ut intellegas, cognosce quid me consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus continuorum annorum decretis discesserit. “Senatvs consvltvm.” proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri duces, nostri imperatores? equidem existimo in eius modi regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta, insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum fuisse. [28] haec enim ratio ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendoremque revocarent. quaeritur enim in re domestica continentiae laus, in publica dignitatis. quod si etiam praesidi causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? 'nulli erant praedones.' quid? nullos fore quis praestare poterat? 'minuis,' inquit, 'gloriam Pompei.' immo tu auges molestiam. [29] ille enim classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit; illud vero neque suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur. itaque ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit. quod si tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et faciendum fuisse?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: