previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10.

quid? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in iudiciis solet? nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis. hoc vero quid est? [22] Vna sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur. de subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo titubaverint, quo revertantur non habebunt. an quisquam esse testis potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit, reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?' [23] quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc '“te rogo”' dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? quid ego autem defensor rogem? nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. qua disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? in hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. quid dicam in ignotum? querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Graeculae contionis. intrabo etiam magis. qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus. [24] Vtrum hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem aliquam aut ruinam fore putatis? multa enim sunt eius modi, iudices, ut, etiam si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in exemplo pertimescenda videantur.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: