previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. huius socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia. [73] num quid harum rerum a me fingitur, Deciane? sciunt haec omnes nobiles, sciunt boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. exsurge, Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat; restituat uxorem, reddat misero patri filiam. membra quidem, quae debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam, aerumnoso patri, Deciane, redde. [74] haec Flacco non probasse te miraris? cui, quaeso, tandem probasti? emptiones falsas, praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. tutor his mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et administrum consiliorum tuorum. adductus est in iudicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. qui concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela! condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. num restituis? defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. repudiant, reiciunt. at qui homines? Pergameni, laudatores tui. ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas Pergamena laudaret. num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnaea?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: