previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [100] quod si provinciarum vos ratio magis movet quam vestra, ego vero non modo non recuso sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate moveamini. etenim opponemus Asiae provinciae primum magnam partem eiusdem provinciae quae pro huius periculis legatos laudatoresque misit, deinde provinciam Galliam, provinciam Ciliciam, provinciam Hispaniam, provinciam Cretam; Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent Massilienses, Rhodii, Lacedaemonii, Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et Caelio testibus P. Servilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris dictio respondebit; annui temporis criminationem omnis aetas L. [101] Flacci et perpetua vita defendet. et, si prodesse L. Flacco, iudices, debet, quod se tribunum militum, quod quaestorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis, provinciis gravissimis dignum suis maioribus praestitit, prosit quod hic vobis videntibus in periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum meis coniunxit, prosint honestissimorum municipiorum coloniarumque laudationes, prosit etiam senatus populique Romani praeclara et vera laudatio. [102] O nox illa quae paene aeternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum, Catilina ad urbem, coniurati ad ferrum et flammam vocabantur, cum ego te, Flacce, caelum noctemque contestans flens flentem obtestabar, cum tuae fidei optimae et spectatissimae salutem urbis et civium commendabam! tu tum, Flacce, praetor communis exiti nuntios cepisti, tu inclusam in litteris rei publicae pestem deprehendisti, tu periculorum indicia, tu salutis auxilia ad me et ad senatum attulisti. quae tibi tum gratiae sunt a me actae, quae ab senatu, quae a bonis omnibus! quis tibi, quis C. Pomptino, fortissimo viro, quemquam bonum putaret umquam non salutem verum honorem ullum denegaturum? O Nonae illae Decembres quae me consule fuistis! quem ego diem vere natalem huius urbis aut certe salutarem appellare possum.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: