previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt. [4] quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. an populum Romanum? at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non videtis. [5] condemnatus est is qui Catilinam signa patriae inferentem interemit; quid est causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conservandam salutem * * * [frBob1]

strangulatos maluit dicere. [frBob2]

quid sibi meus necessarius caetra voluit? [frBob3]

quid vero Decianus? [frBob4]

Vtinam esset proprie mea! senatus igitur magna ex parte * * * [frBob5]

di, inquam, immortales Lentulum * * * [frMed]

* * * externum cum domestica vita naturaque constaret. itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem condicionemque * * *

Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco existiment audiemus. quem vero tot tam gravesque provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. quid? si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. quid est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . . f ... no qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis artibusque versatus est? etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid . . ia sus * * * [frBob6]

sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis * * * [frBob7]

ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit. [frBob8]

tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus. [frBob9]

quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est. [frBob10]

M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset. [frBob11]

idem novum bellum suscepit atque confecit. [frBob12]

non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: