25.
[59]
at
enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis
patri Flacco licuisse necne? si licuit uti, sicuti certe licuit,
ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat,
patris pecuniam recte abstulit filius; si non licuit, tamen
illo mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime
potuit auferre. ac tum quidem Tralliani cum ipsi gravi
faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a
Flacco tamen omnia quae voluerunt impetraverunt, neque
tam fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere
auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem.
quis enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem
Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse?
[60]
quae
quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, gravius agerem,
iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus
fidem habere vos conveniret; revocarem animos vestros ad
Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium
Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram
crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in
vincla coniectos, nominis prope Romani memoriam cum
vestigio omni imperi non modo ex sedibus Graecorum
verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum,
illum patrem, illum conservatorem Asiae, illum Euhium,
Nysium, Bacchum, liberum nominabant.
[61]
Vnum atque
idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia
claudebat, Cappadocem autem illum non modo recipiebat
suis urbibus verum etiam ultro vocabat. liceat haec nobis,
si oblivisci non possumus, at tacere, liceat mihi potius de
levitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctoritatem
isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt?
nam, quoscumque potuerunt, togatos interemerunt, nomen
civium Romanorum quantum in ipsis fuit sustulerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.