previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [44] Cum civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. ex hoc tanto numero deductus est nemo. at cum illam pecuniam nominatim Flacco datam referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se perscripsisse dicunt, quod minime convenit. nam aut omnia occulte referenda fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil timent, nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem contempserant pertimescunt. si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex tributo. numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris. [45]

vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in decreto nominantur? non enim credo significari isto loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic una in vita commissa sola est? custos T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset, celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. quod postea quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. [46] atque ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: