Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
C. Quae sunt quae dicis
insita? P. Quae iura1 infixa sunt rebus ipsis, ut definitio,
ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius
aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea;
ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae2 quasi pugnantia
inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut
causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut
distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid
argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par,
quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates
comparantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.