Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini
nominis ex Gallia in Etruriam transierant.
[2]
itaque
L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus
Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus,
castra mille quingentorum passuum intervallo ab
hoste posuit.
[3]
occasio egregie rei gerendae fuit, si
protinus de via ad castra oppugnanda duxisset;
[4]
palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo
relicto praesidio. lassitudini militum pepercit,
quod raptim ductum agmen erat.
[5]
Galli clamore
suorum ex agris revocati, omissa praeda quae in
manibus erat, castra repetivere, et postero die in
aciem progressi; nec Romanus moram pugnandi
fecit.
[6]
sed vix spatium instruendi fuit; eo cursu
hostes in proelium venerunt.
[7]
dextra ala—in alas
divisum socialem exercitum habebat—in prima acie
locata est, in subsidiis duae Romanae legiones.
[8]
M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius,
equitibus L. Valerius Flaccus—legati omnes erant—
praepositi. praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium,
[9?]
habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus
posset.
[10]
primo Galli omni multitudine in unum locum
[p. 62]
conixi obruere atque obterere sese dextram alam,1 quae prima erat, sperarunt posse.
[11]
ubi id parum
procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium
aciem, quod multitudine adversus paucos facile
videbatur, conati sunt.
[12]
id ubi vidit praetor, ut et
ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra
laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi2 vovit, si eo die hostes fudisset.
[13]
L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium
emittat nec circuire eos aciem patiatur;
[14]
simul et
ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem
Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et
perrumpere ordines iubet.
[15]
et cornua ab equitibus
et medii a pedite pulsi. ac repente, cum in omni
parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra.
[16]
fugientes
persecutus eques; mox et legiones insecutae in
castra impetus fecerunt.
[17]
minus sex milia hominum
inde effugerunt; caesa aut capta supra quinque et
triginta milia cum signis militaribus septuaginta,
carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
[18]
Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres
imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi,
ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.