Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt,
[2]
quod eos homines, qui gentis iniussu profecti
occupare agrum imperii Romani et in alieno solo
aedificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint:
debuisse gravem temeritatis mercedem statui.
[3]
quod
vero etiam sua reddiderint, vereri ne tanta indulgentia
plures ad talia audenda impellantur.
[4]
et exceperunt
et prosecuti cum donis legatos sunt.
M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis,
ut sibi in Histriam traducere legiones liceret.
[5]
id senatui
non placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia
deduceretur, nec satis constabat, utrum Latinam an civium
Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt.
[6]
triumviri creati
sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus.
[p. 56]
eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae.
[7]
bina milia hominum in agro,
qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona
iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
[8]
deduxerunt
triumviri M. Aemilius Lepidus T. Aebutius Carus
L. Quinctius Crispinus.
[9]
et Saturnia colonia civium
Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio
Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data dena.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.