Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere
atque instruere possent, occuparent eos, castris repente
effusi cursu ad pugnam tendunt.
[2]
atrox in principio pugna
fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso.
[3]
acerrime media acies, duae
fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moveri
loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et
usque plures confertioresque medios urgebant.
[4]
ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas
legiones adhortandas propere mittit;
[5]
docere et monere
iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae
esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non
modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam
umquam visurum.
[6]
ipse cum equitibus duarum legionum
paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam
urgebat aciem, ab latere incurrit.
[7]
Quinctius cum sociis
equitibus alterum hostium latus invadit. sed longe
acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante
alios:
[8]
nam et primus hostem percussit, et ita se
immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci
posset;
[9]
et equites praetoris eximia virtute et equitum
pedites accensi sunt. pudor movit primos centuriones,
qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque
urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa
et confestim militem sequi.
[10]
renovatur ab omnibus
clamor: impetus fit velut ex superiore loco. haud
secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque
perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese
possunt.
[11]
fugientes in castra equites persecuti sunt, et
permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt;
ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere
ex equis.
[12]
dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant.
[13]
caeduntur [p. 32] passim Hispani per tota castra; nec plus quam
quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia
fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt.
supra triginta quinque milia hostium fuerant,
[14]
ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta
centum triginta tria.
[15]
Romani sociique paulo plus
sescenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt.
[16]
tribuni militum quinque amissi
et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae
speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium
sua communiendi non fuerat, manserunt.
[17]
pro contione
postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites
phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes
is fusos, castra capta et expugnata esse.
[18]
Quinctius alter
praetor suos equites catellis ac fibulis donavit. donati
et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime
qui mediam aciem tenuerant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.