previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. cum id nescire Mago diceret, 'nihil facilius scitu est' inquit. 'ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?' [2] cum id quoque negasset, 'Bellum igitur' inquit 'tam integrum habemus, quam habuimus, qua die Hannibal in Italiam est transgressus. [3] quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique, qui meminerimus, supersumus. numquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt, quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt: Lutatio [4] et Postumio consulibus devicti ad Aegates insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, , [p. 139] nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum vincimus, dat nemo? [5] ego, si quis de pace consulet seu ferenda hostibus seu accipienda, habeo, quid sententiae dicam; si de iis, quae Mago postulat, refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.' [6] haud multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat, et occupati animi praesenti laetitia nihil, quo vanius fieret gaudium suum, auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur. [7] itaque ingenti consensu fit senatus consultum, ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta * [8] dictatorque cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor equitum, quibus exercitus, qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 7, 7.25
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Postumius Albinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Barcina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • Smith's Bio, Barca
    • Smith's Bio, BOMILCAR
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: