previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitis1 conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie me2 prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberent3, salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singula4, quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendo5, perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iis6 provinciarum rationem repetendo7. [22] quamquam mihi, Quirites8, maiori9 curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar. etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre quod debeas. [23] odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri10 vel vetustate sedari; bene meritos ne11 colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittere12 utique13 necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire. postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur14; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitae15, propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit16, qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit.


1 invitis bk: convitis P1: convictis corr. P et rell.

2 me Hcs all.: om. P et pler.

3 deberent Ernesti: debuerunt codd.: debuerint Heumann (cf. careremus § 5; valeret § 10)

4 facinora singula codd. praeter PBςt (facinorum singula): facinora eorum singula Halm, qui et facinora singulorum coni.: (sc. generum) facinora Muell.

5 gerendo bςg, et mg. ς: regendo rell. (de Dom. § 1)

6 iis k: his rell.

7 ratione repetenda P1 all. (expetenda εe

8 Quirites Halm: quin (i. e. quir.) P all.: quam Gεe: om. Hbcs

9 maioris Bς

10 contineri scripsi, Garat. secutus (cf. § 1): distineri?: teneri codd.

11 ne Lg. 25, Kays., ante bene Halm: quin Hςs: om. P et codd. pler.: ut bene mer. Jeep

12 remittere Garat.: repetere codd.

13 utique Lamb., Halm: utrūcumque P corr. utrumque et sic rell.: (rependere) verum neque Jeep

14 in eo consilium aperte laudatur scripsi (de Dom. § 2): in eorum (meorum εe) apperte (P1: aperte corr. P et ita rell. utitur codd. praeter bς Harl. 2681 (mox aperte laudatur) : in eo suo iure aperte utitur Momms., Halm: in ea re venia certe utitur Koch: non fere reprehenditur Madv.

15 Atque ... habet dissolvit om. k all.: cf. pro Plancio § 68; Off. ii, § 69 et pecuniae debitae k: et pecunia debita P et codd. pler.

16 qui reddidit ... dissolvit ad imam paginam add. P2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: