previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum me1 in perorando posuit vos2 rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit. [17] huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me3 in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum4 rem publicam conservatam esse constaret. itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. sed audistis eo5 tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione vestrum6, si ego consul cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse.


1 me del. edd. vett.

2 vos om. ε, secl. Halm

3 me hic suppl. Halm, post in eo ed. R.

4 unum om. Hbς all.

5 eodem b2s

6 vestra Naugerius (1)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: