[17]
huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum
hominem homini debere vix fas est. huius consilia,
P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me1 in
eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis
quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis
eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos
homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis
praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me
unum2 rem publicam conservatam esse constaret. itaque
cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis,
dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus
deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri.
sed audistis eo3 tempore clarissimi viri non solum auctoritatem,
sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam
classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit,
dixit in contione vestrum4, si ego consul cum fui non fuissem,
rem publicam funditus interituram fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.