[13]
ego, cum
homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique
vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae
copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines,
cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod
mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores
esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti
pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent,
cum egestatem avaritiam libidines suas viderent
expleri non posse nisi me1 constrictum domesticis hostibus
dedidissent, cum senatus equitesque2 Romani flere pro me ac
mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur,
cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum
omnibus foedera reconciliationesque3 gratiarum sanguine meo
sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me
vel mecum perirent, armis decertare4 pro mea salute nolui,
quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi.
at inimici mei,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.