[15]
an ego, cum mihi esset exploratissimum
P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis
rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me
consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque
socius fuisset, dubitarem quin is me confectum consularibus
vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret?
hoc duce, conlega autem eius, clementissimo atque optimo
viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui
magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae;
ex quibus excellenti animo virtute auctoritate praesidio
copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia
et divino studio exstiterunt; eodemque P. Lentulo auctore
et pariter referente conlega frequentissimus senatus, uno
dissentiente, nullo intercedente, dignitatem meam quibus
potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis municipiis
coloniis omnibus commendavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.