[20]
quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cum1
careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona
possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem
filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus
demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus
ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus2 in
Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque
venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum
ut, cum ea quae amiserat3 sibi restituta essent, virtutem
animi non haberet quam4 numquam perdidisset. sed hoc
inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum
potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi
utar oratione5, quoniam illi arti in bello ac seditione
locus est, huic in pace atque otio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.