[19]
quod si quis existimat me aut
voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto,
vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum
hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit:
quod viro forti adimi non potest, id omne1 manet et
permanebit. vidi ego fortissimum virum, municipem meum,
C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate
non solum cum iis2 qui haec delere voluissent, sed etiam cum
fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset
summa senectute, non modo non infracto animo propter
magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.