[7]
nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos
consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me
consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua
gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit,
sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. at
me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo
armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina
quaedam et inaudita auctoritas1 atque virtus, fratrisque miserrimi
atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a
vobis deprecatae sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 auctoritas codd. praeter P (inaudita satque): pietas Ern., Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.