8.
[18]
en ego tot1 testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus,
tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium,
causam2 agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus,
deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus,
dis denique immortalibus frugum ubertate copia vilitate
reditum meum comprobantibus, mihi3 meis rei publicae restitutus,
tantum vobis quantum facere possum, Quirites, pollicebor:
primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos
immortalis esse soleant, eadem me4 erga5 populum Romanum
semper fore, numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum
ac deorum immortalium in omni vita futurum: deinde,
quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo me
loco rei publicae defuturum.
[19]
quod si quis existimat me aut
voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto,
vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum
hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit:
quod viro forti adimi non potest, id omne6 manet et
permanebit. vidi ego fortissimum virum, municipem meum,
C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate
non solum cum iis7 qui haec delere voluissent, sed etiam cum
fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset
summa senectute, non modo non infracto animo propter
magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.
[20]
quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cum8
careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona
possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem
filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus
demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus
ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus9 in
Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque
venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum
ut, cum ea quae amiserat10 sibi restituta essent, virtutem
animi non haberet quam11 numquam perdidisset. sed hoc
inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum
potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi
utar oratione12, quoniam illi arti in bello ac seditione
locus est, huic in pace atque otio.
[21]
quamquam ille animo
irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis
amicis13 tantum quantum mihi res publica permittit14 cogitabo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 En ego tot Hςs all.: ergo tot Manut.: en ego P codd. pler.: horum ego b: his ego Halm
2 causam coni. Halm: cum (=cam) codd. pler.: om. Hks
4 me c Halm: ante eadem k: ante semper Hs: om. P et codd. pler.
5 Fort. ea me; cf. § 17
6 id omne scripsi: ideo P et codd. pler. (=idoe/\): id mihi Hs: id k Halm
7 iis Gc: his rell.
8 cum Hs: om. P (si P2 rell.)
9 traiectus bkg
10 amiserit Weisk. auct. Halm
12 oratione scripsi: arte Wolfio auct. ante utar add. Kays., post utar Halm: pictate ante utar Hs, post utar bς: facultate Klotz: lenitate Lamb.: acquitate K. Busche: vi Momms. (post consuevi)
13 amicis Zielinski: inimicis codd.
14 permittet bk Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.