previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [11] Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum aut1 populum est cohortatus; at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenati2 totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorum3 religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit. [12] atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent, et Cn. Oppius4 socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabantur5, sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntate6 tamen perspecta7 senatus, causa ad8 vos mense Ianuario deferebatur. hic tantum9 interfuit inter me et inimicos meos. [13] ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi me10 constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesque11 Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationesque12 gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertare13 pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi. at inimici mei, [14] mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt.


1 aut et bks all.: om. Gεe

2 infrenati Koch, Muell.: irinati P et pler.: irritaqui Gt: irritati εeks: irretiti Naugerius (1), Halm: devincti Schmidt

3 sollemni deorum Halmio auct. Muell.: solem de P rell. praeter w (solempni de)

4 Oppius PB: Pompeius rell.

5 arbitrabantur Naugerius (1): arbitrantur codd.

6 voluntate Lg. 24: et voluntate rell.

7 perspecta Angelius: perfecta codd.

8 ad apud P rell.

9 quantum Madv.

10 me suppl. Naugerius (1)

11 equitesque k et corr. ct: equites rell.

12 que add. Koch: reconciliationes bks: ac recon. Klotz: reconciliatione P rell.

13 decertari Klotz

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: