8. adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum
maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum,
postulat contionem, locupletis homines et gravis
ne sibi adversentur testimoni denuntiatione deterret, egentis
et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam
benignitate prolectat. opifices et tabernarios atque illam
omnem faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum
praesertim qui nuper summo cum imperio fuerit, summo
autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non
potuerit?
[19]
mirandum vero est homines eos quibus odio
sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae,
portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi
quaecumque detur! Mementote igitur, cum audietis psephismata,
non audire vos testimonia, audire temeritatem
volgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum
imperitorum, audire contionem concitatam levissimae nationis.
itaque perscrutamini penitus naturam rationemque
criminum; iam nihil praeter spem, nihil praeter terrorem
ac minas reperietis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.