previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. [103] O nox illa quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! qui tum animus L. Flaccinihil dicam enim de mequi amor in patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! sed quid ea commemoro quae tum cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non prosint verum etiam aliquid obsint? etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio quam bonorum. ego te, si quid gravius acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. O mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus, omnium bonorum praesidio quoad viveres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. putavi, speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset, salutem certe caram futuram. [104] ac L. Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit, numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, cum illam viam sibi videant expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: