previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae sententiae optimo cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. gravia iudicia pro rei publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis. non putant satis conversam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam optime meritos civis detruserint. [95] oppressus est C. Antonius. esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque celebratum est. iusta Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per vos expetuntur. quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniugumque vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare victimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis odium saturaveritis? litemus igitur Lentulo, [96] parentemus Cethego, revocemus eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam vicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus. nos iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur. quae si per alios agerent, si denique per populi nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre possemus; illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. etenim populi Romani perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter homines opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis. qua re, si quis illuc me vocat, venio; [97] populum Romanum disceptatorem non modo non recuso sed etiam deposco. vis absit, ferrum ac lapides removeantur, operae facessant, servitia sileant; nemo erit tam iniustus qui me audierit, sit modo liber et civis, quin potius de praemiis meis quam de poena cogitandum putet.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: