Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. quae sint in agendo servanda, toto fere opere
exsecuti sumus; pauca tamen propria huius loci,
quae non tam dicendi arte quam officiis agentis1
continentur, attingam. ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis
cupido laudis abducat.
[2]
nam ut gerentibus bella
non semper exercitus per plana et amoena ducendus
est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit
quidem occasione laetius decurrendi et aequo
congressa campo totas vires populariter explicabit;
[3]
at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras
adire cogetur, non obequitabit nec illis vibrantibus
concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed
operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus
rem geret.
[4]
quae omnia non dum fiunt laudantur,
sed cum facta sunt; unde etiam cupidissimis
[p. 438]
opinionis plus fructus venit. nam cum illa dicendi
vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit
verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint
moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis
vera laus nisi cum finita est.
[5]
veteribus quidem
etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque
M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei
minusque suspectae advocatorum insidiae forent.
sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit; nondum
enim tantum dicendi lumen accesserat, ut etiam
per obstantia erumperet. quare artes quidem et
consilia lateant et quidquid, si deprehenditur, perit.
hactenus eloquentia secretum habet.
[6]
verborum
quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum
elegantia aut non sunt aut apparent. sed vel
propter hoc ipsum ostendenda non sunt quod
apparent; aut si unum sit ex duobus eligendum,
causa potius laudetur quam patronus. finem tamen
hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam
optime egisse. illud certum erit neminem peius
[p. 440]
agere quam qui displicente causa placet; necesse
est enim extra causam sit quod placet.
[7]
nec illo
fastidio laborabit orator non agendi causas minores,
tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni
minus liberalis materia. nam et suscipiendi ratio
iustissima est officium, et optandum etiam ut amici
quam minimas lites habeant; et abunde dixit bene,
quisquis rei satisfecit.
[8]
at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia
paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis
ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis
implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus,
fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. quod ego adeo longe puto ab
oratore perfecto, ut eum ne vera quidem obiecturum,
nisi id causa exigit, credam.
[9]
ea est enim prorsus
canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male
dicendi subire; quod facientibus etiam male audiendi
praesumenda patientia est. nam et in ipsos fit
impetus frequenter, qui egerunt, et certe
[p. 442]
petulantiam patron litigator luit. sed haec minora sunt
ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non
distat nisi occasione.
[10]
turpis voluptas et inhumana
et nulli audientium bona gratia a litigatoribus
quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt
quam defensionem. sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt. hoc quidem quis
hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans
esse ad alterius arbitrium?
[11]
atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur;
quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est
respectu communium officiorum, et cum ipsi qui
dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur), tum
causae contrarium, cui2 plane adversarii fiunt et
inimici, et quantulumcunque eis uirium est, contumelia augetur.
[12]
super omnia perit illa, quae
plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert,
modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque
convertitur, compositus non ad animum iudicis sed
ad stomachum litigatoris.
[13]
frequenter etiam species
libertatis deducere ad temeritatem solet non causis
modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam.
[p. 444]
Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi
verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur.
sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio,
qui tantundem possunt nocere. nam quae fortia
dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt
vocantur.
[14]
nunc, quia varium fere propositum agentium fuit,
et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc
oratoris modunn, tradere non alienum videtur.
[15]
adferet
ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit. neque enim hoc solum negligentis, sed mali
et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius
agere quam possit. ideoque ne suscipiendae quidem
sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat.
[16]
dicet scripta quam res patietur plurima et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. sed hoc aut
primae actiones aut quae in publicis iudiciis post
interiectos dies dantur permiserint; at cum protinus
respondendum est, omnia parari non possunt, adeo
ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si
alia ex diverso, quam opinati fuerint, ocem'rerint.
[p. 446]
[17]
inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque, num aliquid ex illis intervelli
atque ex tempore dicendis inseri possit; quod si fiat,
non cohaeret nec commissuris modo, ut in opere
male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate
detegitur.
[18]
ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat; illa enim quae
scripta sunt reticent animum, non sequuntur. itaque
in his actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est.
[19]
nam cum in propositione ac refutatione
causa consistat, quae nostrae partis sunt scripta esse
possunt, quae etiam responsurum adversarium certum
est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur.
ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam
bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem
adversarium diligenter audiamus.
[20]
licet tamen
praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur
[p. 448]
cogitatio et transfertur. sed sive in respondendo
fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit
ratio, non oppressum se ac deprehensum credet
orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit
vires etiam facilitatis;
[21]
quem armatum semper ac velut
in procinctu stantem non magis unquam in causis
oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo
deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet,
modo sit causae discendae tempus; nam cetera
semper sciet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.