Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[43]
da nunc,
ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine
quo vincere hostem1 civitas non possit: nonne ei
communis utilitas oratorem advocabit? certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem
[p. 380]
et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem,
imminente bello, palam consulem suffragio suo fecit
atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se
spoliari malle quam ab hoste venire. ita, si fuisset
orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?
1 hostem, Obrecht: honestem, B.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.