This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
cum satis in omni certamine virium fecerit,
prima ei cura in suscipiendis causis erit; in quibus
defendere quidem reos profecto quam facere vir
bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris
horrebit, ut nullo neque publico neque privato duci
possit officio, ut aliquem ad reddendam rationem
vitae vocet. nam et leges ipsae nihil valeant, nisi
actoris idonea voce munitae; et si poenas scelerum
expetere fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra
bonos est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.