Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
atque in hac tamen opinione perseverantes
Graecos magis tulerim. Latina mihi facundia, ut
inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius
videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere
imitationis locum. namque est ipsis statim sonis
durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras
non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem,
quibus nullae apud eos dulcius spirant; quas mutuari
solemus, quotiens illorum nominibus utimur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.