Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
ubi vero quid
exquisitius dictum accidit auribus imperitorum,
qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam
ne illud quidem facile est. sed evanescunt hac
atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana
tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris
Tyriae eam1 lacaenae, conspectu melioris obruatur,
ut Ovidius ait.
1 Tyriae cam, Halm: etiam, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.