Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque
Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati
illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret,
illis iudicium maxime ac modus deesset. quod
quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse,
quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae
civitates influente, nondum satis periti loquendi
facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie
signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac
deinde in eo perseverarint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.