Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Hic et
amplificationibus extollet orationem, et in superlationem quoque erigetur. quae Charybdis tam vorax?
et Oceanus medius fidius ipse. nota sunt enim iam
studiosis haec lumina. Hic deos ipsos in congressum
prope suum sermonemque deducet: vos enim Albani
tumuli atque luci; vos, inquam, Albanorum obrutae arae,
[p. 486]
sacrorum popli Romani sociae et aequales. Hic iram,
hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos1
appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus
huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
1 hoc dicente iudex deos apellabit et flebit., Madrig: hoc dicente iudet appellavit et flevit, G.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.