Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
praecipere vero ac discere, quomodo etiam
probatione difficilia tractentur, necessarium est.
nam frequenter etiam optimae causae similes sunt
malis, et innocens reus multis verisimilibus premitur; quo fit, ut eadem actionis ratione defendendus
sit, qua si nocens esset. iam innumerabilia sunt
bonis causis malisque communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones. non aliter autem verisimilia
quam vera et confirmantur et refelluntur. quapropter, ut res feret, flectetur oratio manente honesta
voluntate.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.