Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. quando igitur orator est vir bonus, is autem
citra virtutem intelligi non potest, virtus, etiamsi
[p. 382]
quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda
doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt
excolendi atque omnis honesti iustique disciplina
pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec
dicendi peritus potest.
[2]
nisi forte accedemus iis, qui
natura constare mores et nihil adiuvari disciplina
putant; scilicet ut ea quidem, quae manu fiunt,
atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere
doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini, quo ad
deos immortales propius accederet, datum est, obviam
et illaboratam, tantum quia nati simus, habeamus.
abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia,
ignoret?
[3]
et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla ratione purgaverit? et iustus qui
aequi bonique tractatum, qui leges, quaeque natura
sunt omnibus datae quaeque propriae populis et
gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo
sermone tractarit? O quam istud parvum1 putant,
quibus tam facile videtur!
[4]
sed hoc transeo, de quo
neminem, qui litteras vel primis, ut aiunt, labris
degustarit, dubitaturum puto. ad illud sequens
praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore,
qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit
et mores praeceptis ac ratione formarit.
[5]
neque
[p. 384]
enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus
cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis,
quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus
tuentur, uti rhetorum armis, non suis. idem tamen
confitetur, ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum
rerum fuisse.
[6]
hinc etiam illud est, quod Cicero
pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem
ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque
dicendi. quapropter haec exhortatio mea non eo
pertinet ut esse oratorem philosophum velim, quando
non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque
ab omni munere oratoris recessit.
[7]
nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? quis denique in ipsa, quam maxime
plerique praecipiunt, rei publicae administratione
versatus est? atqui ego illum, quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis
disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.
[8]
sed quia deserta
ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia
sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce
versantur, sed in porticus et in gymnasia primum,
[p. 386]
mox in conventus scholarum recesserunt: id, quod
est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus
traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud
quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de
virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia
diuinarum rerum sit humanarumque coniuncta.
[9]
quae
ipsae quanto maiores ac pulchriores viderentur, si
illas ii docerent, qui etiam eloqui praestantissime
possent? utinamque sit tempus unquam, quo perfectus aliquis, qualem optamus, orator hanc artem
superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus
repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
[10]
quae
quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem,
moralem, rationalem, qua tandem non est cum
oratoris opere coniuncta?
nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa,
quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si
et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua
aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare
et colligere ac resoluere quae velis oratorum est.
[11]
quanquam ea non tam est minute atque concise
in actionibus utendum quam in disputationibus, quia
[p. 388]
non docere modo, sed movere etiam ac delectare
audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac
viribus et decore est opus; ut vis amnium maior est
altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam
tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.
[12]
et
ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant,
non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui
didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus
enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut
subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se
occasio dederit,
[13]
efficiant, ita haec pars dialectica, sive
illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis
saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando,
ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit
melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa
subtilitate consumet.
[14]
itaque reperias quosdam in
disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione
discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore
actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis
mobilia campo deprehenduntur.
[15]
iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice,
certe tota oratori est accommodata. nam in tanta
[p. 390]
causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate,
cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur,
alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in
diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest,
cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni
reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae
totae in sola qualitate consistant?
[16]
in consiliis vero
quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi
ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu
recti pravique versatur.
[17]
An de iustitia, fortitudine,
abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet
orator? sed ille vir bonus, qui haec non vocibus
tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in
usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente
complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit
sed, quod sciet, vere dicet.
[18]
cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars
continetur, non utique accedit parti quod universum
est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones
in illo maxime studiorum more versatas.
[19]
iam veropr
cum sint multa propriis brevibusque
[p. 392]
comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur
finitiuus), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus
in hoc studii dederunt, oportet? quid? non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut aequi
disputatione aut voluntatis coniectura continetur?
quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
[20]
ergo natura permixta est omnibus
istis oratio, quae quidem oratio est vere. nam
ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret
necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces
habeat.
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem
dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu
de divinis rebus quam humans eloquendum est,
tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut
docuimus, oratio potest, totam complectitur.
[21]
nam
si regitur providentia mundus, administranda certe
bonis viris erit res publica; si divina nostris animis
origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. An haec non frequenter
tractabit orator? iam de auguriis, responsis, religione
denique omni, de quibus maxima saepe in senatu
consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si
[p. 394]
quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem?
quae denique intelligi saltem potest eloquentia
hominis optima nescientis?
[22]
haec si ratione manifesta non essent, exemplis tamen crederemus. siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla
ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam
incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum
hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae
physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem,
principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
[23]
nam M. Tullius, non tantum se debere
scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est; neque se tanta in eo
unquam fudisset2 ubertas, si ingenium suum consaepto
fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset.
verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae
secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.
[24]
nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui
fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet. neque vero Aristippus, summum in
voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem
hortetur. pyrrhon quidem quas in hoc opere habere
partes potest? cui iudices esse, apud quos verba
faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in
[p. 396]
quo sit dicenda sententia, non liquebit.
[25]
academiam
quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque
partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. adiiciunt loco probationis,
quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit.
peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant;
nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab
iis institutum. Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant
necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.
[26]
sed haec inter ipsos,
qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione
constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione
discedere. oratori vero nihil est necesse in cuiusquam iurare leges.
[27]
maius enim est opus atque
praestantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut
candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum
etiam eloquentiae laude perfectus. quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis
quam honestissima praecepta rectissimamque ad
virtutem viam deliget. exercitatione quidem utetur
omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque
ac natura pulcherrimis.
[28]
nam quae potest materia
[p. 398]
reperiri ad graviter copioseque dicendum magis
abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia? haec
sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quae
vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates,
eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem
erigat.3
[29]
neque ea solum, quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam, quae sunt tradita antiquitus
dicta ac facta praeclare, et nosse et animo semper
agitare conveniet. quae profecto nusquam plura
maioraque quam in nostrae civitatis monumentis
reperientur.
[30]
An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac
mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii,
Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum Romani,
quod est maius, exemplis.
[31]
tantum quod non cognitis
ille rebus adquieverit,4 qui non modo proximum
tempus lucemque praesentem intueri satis credat,
sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae
honestae et curriculum laudis existimet. hinc mihi
ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem
in causis atque consiliis praestet. neque erit
[p. 400]
perfectus orator, nisi qui honeste dicere et sciet et
audebit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.