This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[145]
essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere
naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata
fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem
esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est
ars coniectoris eludentis ingenio? an ea, quae dixi,
et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium? Medici signa quaedam habent ex venis et [p. 248]
spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt;
gubernatores cum exsultantis lolligines viderunt aut
delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione explicari et ad naturam
revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante dixi,
nullo modo.
71.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.