This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine
Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? aut
quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum
est? 2. Nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera conplexus est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato
urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse
traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et
exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi
nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur
esse et inpetriendis consulendisque rebus et monstris
interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina,
omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum divinationis, quod neglectum ab iis
videretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.