E/go deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum,Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse dicere, quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit. 51.
Séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[104]
Videsne, ut
ad rem dubiam a concessis rebus pervenerit? Hoc vos
dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad [p. 233]
concludendum, quae ab omnibus concedantur, sed ea
sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur, quod
velitis. Primum enim hoc sumitis: “Si sunt di, benefici in homines sunt.” Quis hoc vobis dabit?
Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu
loquitur adsentiente populo:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.