Séd superstitiósi vates ínpudentesque hárioliAtque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus. Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo. Quae cum dixisset Quintus, Praeclare tu quidem, inquam, paratus ...
Aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat, [p. 195]
Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam;
Quíbus divitias póllicentur, áb iis drachumam ipsí petunt.
De hís divitiis síbi deducant dráchumam, reddant cétera.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[132]
Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos,
qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere; non habeo denique nauci Marsum augurem, non
vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum; non enim
sunt ii aut scientia aut arte divini,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.