This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[136]
Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris
Dionysii, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Decii; pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et
recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec
externa ob eamque causam ignota nobis sunt, non
nulla etiam ficta fortasse. Quis enim auctor istorum?
De nostris somniis quid habemus dicere? tu de emerso
me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus
laureatis me in suum deduci iubente monumentum. [p. 245]
67. Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per
deos inmortalis! videamus ne nostra superstitione et
depravatione superetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.