This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[77]
Quid? bello Punico secundo nonne C. Flaminius consul iterum neglexit signa rerum futurarum magna
cum clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum
Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem
legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum
Iovis Statoris sine causa repente concidit nec eam
rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis videbatur, ne committeret proelium. Idem cum tripudio
auspicaretur, pullarius diem proelii committendi differebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit, si ne postea
quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret.
Cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: “Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res
geri poterit, saturis nihil geretur!” itaque signa
convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer
primi hastati signum non posset movere loco nec quicquam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius
re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis
concisus exercitus atque ipse interfectus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.