Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse?Primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,
stolidum genus Aeacidarum,tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, “vincere te Romanos” nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum [p. 238] decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem. 57.
Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes,