Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis
legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex
legi non miscetur, utraque sua via it. Depositum
habet actionem propriam tam mehercules quam
furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me
arbitro utitur ; licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit,
[p. 376]
tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an de-
beam.
[2]
In illis nihil est nostrae potestatis, eundum
est, qua ducimur ; in beneficio tota potestas mea est,
ego iudico. Itaque non separo illa nec diduco, sed
iniurias et beneficia ad eundem iudicem mitto.
Alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse
et queri et gratias agere, quod natura non recipit.
Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae
videbo, an mihi etiam ultro debeatur.
[3]
Quomodo, si
quis scriptis nostris alios superne imprimit versus,
priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium
superveniens iniuria apparere non patitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.