previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. Dedisti beneficium, iniuriam postea fecisti; et beneficio gratia debebatur et iniuriae ultio ; nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi poenam : alter ab altero absolvitur. Cum dicimus : [2] " Beneficium illi reddidi," non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere est enim rem pro re dare ; quidni ? cum omnis solutio non idem reddat, sed tantundem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit. [3] Videris mihi dicere : " Perdis operam ; quorsus [p. 374] enim pertinet scire me, an maneat, quod non debetur? Iuris consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud sit here- ditas, quam ea, quae in hereditate sunt. [4] Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim video in hoc foro fieri ; quid in vestra schola iuris sit, vos sciatis. [5] Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur formula. Si quis apud me pecuniam deposuerit, idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum illo furti agam et ille mecum depositi."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: