Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Platon cum flumen nave transisset nec ab illo
quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum
credens dixit positum illi esse apud Platonem officium;
deinde paulo post, cum alium atque alium gratis
[p. 400]
eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud
Platonem positum officium.
[2]
Nam ut tibi debeam
aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi
praestare, sed tamquam mihi ; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid
ergo ? Nihil tibi debebitur pro hoc ? Tamquam ab
uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus
debeo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.