Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. Sed non, quidquid reprehendendum, etiam
damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in
manibus est, male utentis bona voluntate et in id
vitium incidentis, quod devitat ; nam dum gratum
animum festinat ostendere, ingratus est. Hoc ait :
[2]
" In potestatem meam recidat, gratiam meam
desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non
possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid
redditur." Haec dis audientibus : " Circumveniant
illum domesticae insidiae, quas ego possim solus
opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta
turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.