Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. Intellego iam, quid velis quaerere ; non opus
est te dicere ; vultus tuus loquitur. " Si quis sua
nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid ?
Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant." Dicam, mi Liberalis ; sed prius istam quaestiunculam dividam
et rem aequam ab iniqua separabo.
[2]
Multum enim
interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa
an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum
prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut1 opimos boves saginat
[p. 388]
ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura
exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a
beneficio distat negotiatio.
1 ut added by Rossbach.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.