Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. Vide, quam sis aecus ! Horum optares nihil,
si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae
graviora committis pessima pro optimis referendo,
hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque
rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur,
quam qui antecedit. Quomodo beneficium non
semper recipiendum est, sic non utique reddendum.
[2]
Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses ;
quanto ingratior es, qui desiderare me cogis ! Expecta ! Quare subsidere apud te munus meum non
[p. 448]
vis ? Quare obligatum moleste te1 fers ? Quare
quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem
properas ? Quid mihi negotium quaeris ? Quid in
me deos immittis ? Quomodo exigeres, qui sic
reddis ?
1 te added by Gruter.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.