Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. Praetor Ti. Minucius et haud ita multo
post consul C. Calpurnius moritur, multique alii
omnium ordinum illustres viri. postremo prodigii
loco ea clades haberi coepta est.
[2]
C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus
decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio
Saluti dona vovere et dare signa inaurata; quae
vovit deditque.
[3]
decemviri supplicationem in biduum
valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt;1 maiores duodecim annis omnes
[p. 116]
coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt.2
[4]
fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio
animis; et veneficii quaestio ex senatus consulto,
quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum
esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum
Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per
fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta. suspecta consulis
erat mors maxime.
[5]
necatus a Quarta Hostilia
uxore dicebatur.
[6]
ut quidem filius eius Q. Fulvius
Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et
testes existebant qui post declaratos consules Albinum
et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam,
et exprobratum ei a matre3 dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse,4 pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam ut consul fieret.
[7]
inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit cur Hostilia damnaretur.
[8]
veris principio huius, dum consules novos dilectus
Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia
consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt,
[9?]
interim
P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil
memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum
induxerunt.
[p. 118]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.