Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. haec in citeriore Hispania eo anno gesta.
in ulteriore Manlius1 praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.
[2]
Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum2 Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones3 centena, centena quadragena equites acceperunt.
[3]
tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius
Acidinus.
[4]
aedes duae eo anno dedicatae sunt,
una Veneris Erycinae ad portam Collinam: dedicavit
L. Porcius L. F. Licinus duumvir, vota erat a consule
L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio
[p. 104]
Pietatis.
[5]
eam aedem dedicavit M'. Acilius Glabrio4 duumvir; statuamque auratam, quae prima omnium in Italia statua aurata est, patris Glabrionis posuit.
[6]
is erat qui ipse eam aedem5 voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto.
[7]
per eosdem dies quibus aedes hae dedicatae sunt,
L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis
triumphavit.
[8]
transtulit coronas aureas quinque6 et viginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo
triumpho latum. captivi multi principes Ligurum
ante currum ducti. aeris trecenos militibus divisit.
[9]
auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum
pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse
Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata
a populo Romano sumere.
[10]
responsum a Q. Fabio
praetore est Liguribus iussu senatus orationem eam
non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et
orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum
referre.
[11]
ad consules irent, et quae ab iis imperata
essent facerent. nulli alii quam consulibus senatum
crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse.
[12]
pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum
Corsis: ad duo milia eorum M. Pinarius praetor in
acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt
[p. 106]
et cerae centum milia pondo.
[13]
inde in Sardiniam7 exercitus ductus, et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta.
[14]
Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi,
pacemque iis8 populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum qui in controversia erat obtinebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.