Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita
fecisse eum1 quae senatui placuissent fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset
facturum.
[2]
neque obscurum erat rebellaturum,
omniaque quae tunc ageret diceretque eo spectare.
[3]
iam primum omnem fere multitudinem civium ex
maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam,
quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est,
[p. 8]
traduxit,
[4?]
thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit2 habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello.
[5]
ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum
coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant; execrationesque in agminibus proficiscentium
in regem vincente odio metum exaudiebantur.
[6]
his
ferox animus omnes homines omnia loca temporaque
suspecta habebat.
[7]
postremo negare propalam coepit
satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum
quos interfecisset comprehensos in custodia haberet
et tempore alium alio tolleret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.